라틴어 문장 검색

Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate: nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus contra filios Israel.
이스라엘 자손들이 완전 봉헌물과 관련하여 죄를 지었다. 유다 지파 제라의 증손이고 잡디의 손자이며 카르미의 아들인 아칸이 완전 봉헌물을 차지하였던 것이다. 그리하여 주님께서 이스라엘 자손들에게 진노를 터뜨리셨다. (불가타 성경, 여호수아기, 7장1)
Surge! Sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel! Non poteris stare coram hostibus tuis, donec auferatis anathema de medio vestri.
일어나 백성을 거룩하게 하고 그들에게 말하여라. ‘너희는 내일을 위하여 자신을 거룩하게 하여라. 주 이스라엘의 하느님께서 이렇게 말씀하신다. ′이스라엘아, 너희 가운데에 완전 봉헌물이 있다. 그 완전 봉헌물을 너희 가운데에서 치워 버리기 전에는, 너희가 원수들에게 맞설 수 없다.′’ (불가타 성경, 여호수아기, 7장13)
Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.
역겨운 것을 너희 집에 들여놓아서는 안 된다. 그러면 너희도 그것처럼 전멸할 것이다. 그것은 전멸하게 되어 있는 물건이므로, 너희는 그것을 철저히 혐오하고 역겨워해야 한다.” (불가타 성경, 신명기, 7장26)
Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae ".
너희와 함께 사는 이방인이 주님을 위한 파스카 축제를 지내고자 하면, 파스카 규정과 법규에 따라 지내야 한다. 이방인이든 본토인이든 너희에게 규정은 한 가지뿐이다.’” (불가타 성경, 민수기, 9장14)
Quicunque, inquiunt, Filium addunt, anathema incurrunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:6)
Alioquin cum unumquodque illorum conciliorum proprium composuerit atque instituerit symbolum, sintque ipsa symbola ab invicem verbis diversa, ac fortasse quibusdam sententiis, cum unum nonnunquam contineat quod alterum non habeat, profecto anathematis reus esset, qui uno recepto caetera symbola confitendo recitaret vel reciperet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:14)
Licet nos aut angelus de coelo evangelizaret vobis praeter id quod evangelizamus vobis, anathema sit, sicut praedixi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:11)
Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 8, 9).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:13)
Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri regni colonis imminet, et quondam felix indigena suspirando gemens tacet.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:4)
Aspicis ut toto excitus venit advena mundo Bellorum invisens sedem, et confusa ruinis
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:4)
Non eius roseos color incolit aduena uultus, Sed color indigena regnat nec purpura uultus Secum furtiui patitur fermenta coloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:6)
A Genii templo tales anathema merentur, Qui Genio decimas, et sua jura negant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:33)
eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:22)
In quibus, imaginaria picturae probabilitas sophistico procurationis suae praestigio, homines notorio avaritiae crimine laborantes, anathematis damnabat opprobrio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:11)
Sed quia excedere limitem meae virtutis non valeo, nec meae facultatis est, hujus pestilentiae virus omnifariam exstirpare, meae possibilitatis regulam prosecuta, homines praedictorum vitiorum anfractibus irretitos anathematis cauteriabo charactere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION