라틴어 문장 검색

Infidis attritis stratisque, exsules populos (licet mobilitate suppares ) acturos tamen paulo verecundius, tandem reductos in avitis sedibus collocavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 24:2)
Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus, orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum, omnium rerum usu regionum feracium, et consideratione ea qua rectus pergeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur, sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullisque adhuc aquis advenis adolescens, facile penetrari poterit ut vadosus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 10:1)
Ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant vires, continuus cum insomnia labor absumpsit, sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae, legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe, et militibus aliis paucis, ad usque numerum milium centum viginti cunctis inclusis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 14:2)
Praeter spem itaque omnium digresso advena repentino, qui postliminio reversus, statim sine ullius evanuit conscientia, perculsus suspicione dux Cassianus, praesidentesque ibi proceres alii, minitantes ultima Craugasium incessebant, non sine eius voluntate vel venisse vel abisse hominem clamitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 5:1)
Inter haec ita ambigua, Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem, permovebant nuntii metuendi et graves, indicantes id quod tune magnopere formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis avitisque sedibus dominos suos ante monstravimus, paulatim posthabitis locis quae eis anno praeterito utiliter sunt destinata, ne (ut sunt versabiles) aliquid molirentur inicum, regiones confines limitibus occupasse, vagarique licentius genuine more (ni pellerentur,) omnia turbaturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 1:1)
Deos enim hostiis litantes humanis et immolantes advenas Dianae, quae apud eos dicitur Orsiloche, caesorum capita fani parietibus praefigebant, velut fortium perpetua monumenta facinorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 34:1)
Id autem notum est (ut annales veteres monstrant), quod Aegyptus omnis sub avitis erat antea regibus, sed superatis apud Actium bello navali Antonio et Cleopatra, provinciae nomen accepit, ab Octaviano Augusto possessa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 23:1)
Cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes, ut apud se tradentes gignentia, nihil ipsi comparent adventicium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 68:2)
Quin potius sequimini culminis summi prosapiam, non ut rapiat aliena, sed in integrum maiestatis avitae restituatur, arma iustissima commoventem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 16:3)
et quod pietatis summum primumque munus est, rem publicam ut domum paternam diligere poterit, et avitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 9:8)
si apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque advenam, deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi vel Cleopatras Aegyptus aut Artemisiam Cares vel Zenobiam Palmyreni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 9:3)
si vero advena quisquam inusitatum sibi antea Marcianum (verbo tenus) quaesierit oratorem, omnes confestim Marcianos appellari se fingunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 17:2)
Abundans aquarum Hister advenarum magnitudine fluenti Sauromatas praetermeat, ad usque amnem Tanaim pertinentes, qui Asiam terminat ab Europa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 13:1)
Non amo nocturnum panem plus pane diurno, Aduena plus noto non placet hostis hero.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:6)
De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa.
(아풀레이우스, 변명 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION