라틴어 문장 검색

nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 337:1)
tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum prius admotum, te avunculo praetori generum destinatum, te [omnium spes] avitae eloquentiae candidatum, superstes parens tantum ad poenas, amisi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 14:1)
ne illa quidem, quae Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus, qui coqui filius habebatur, coram eo suffragium ab alio peteret:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 156:1)
est gratus iocus, qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidate, semper domum tuam colui, cum posset palam negare, credo, inquit, et verum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 203:1)
disertus et verbis inhaerebit, quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 64:2)
neque defendet orator idem, portumque illum eloquentiae suae salutarem non etiam piratis patefaciet duceturque in advocationem maxime causa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 119:2)
Itaque si proprio illo verbo quasi publico usus es et sic illum amicum vocasti, quomodo omnes candidatos bonos viros dicimus, quomodo obvios, si nomen non succurrit, dominos salutamus, hac abierit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 1:3)
Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 6:1)
Sed si deponere illam in animo est et libertas bona fide placuit, in hoc autem unum advocationem petis, ut sine perpetua sollicitudine id tibi facere contingat, quidni tota te cohors Stoicorum probatura sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 11:3)
quis candidatus laboret;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 2:2)
Sua satius est mala quam aliena tractare, se excutere et videre, quam multarum rerum candidatus sit, et non suffragari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 2:6)
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:2)
Tandem procedit P. Petronius, vetus convictor eius, homo Claudiana lingua disertus, et postulat advocationem.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:6)
ego aduocationem in unam pugnam petii:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat.14)
scis quam breuis sit aduocatio mea.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 9:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION