라틴어 문장 검색

orat reus, urgent advocati, ut invehamur, ut male dicamus, denique ut interrogemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:3)
Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur . Iurgare igitur lex putat inter se vicinos, non litigare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:5)
me vero teste producto credo te ex acclamatione Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 8:7)
equidem ante quam tuas legi litteras, in hominem ire cupiebam, non me hercule ut differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed videbatur mihi, si quid esset in eo populare quod plebeius factus esset, id amissurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 7 5:2)
nam gladiatoribus qua dominus qua advocati sibilis conscissi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 6:2)
quod si scribere oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent si nostri oblitus es, dabo operam ut istuc veniam ante quam plane ex animo tuo effluo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 14 1:4)
noti pati litigare fratres et iudiciis turpibus conflictari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 25 4:6)
ei Pompeius advocatus venit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 1:11)
litigarem tecum, si fas esset ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 2:4)
vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:10)
aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 2:5)
ad magistros virtutis philosophos veniamus, qui amorem negant stupri esse et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio mea fert, mentiente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:2)
sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 111:10)
Etsi rustico mulierique placebat permutatio, advocati tamen iam poenae nocturni, qui volebant pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero dieiudex querellam inspiceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 15:3)
Ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION