라틴어 문장 검색

cur ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina?
(아풀레이우스, 변명 43:14)
Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset.
(아풀레이우스, 변명 47:1)
sequens causa morborum inest in eorum uitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt.
(아풀레이우스, 변명 47:4)
tertio in corpore concrementa uarii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum incitamenta sunt.
(아풀레이우스, 변명 47:5)
quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit.
(아풀레이우스, 변명 48:1)
sed cui hoc usu uenerit, numquam postea comitiali morbo adtemptatur;
(아풀레이우스, 변명 48:4)
ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat.
(아풀레이우스, 변명 48:5)
quod facit minore pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit.
(아풀레이우스, 변명 48:8)
eum nostri non modo maiorem et comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci ἱερα`ν νόσον, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.
(아풀레이우스, 변명 48:10)
cui ego fidem arbitratus causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redundauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata, aures sonorae.
(아풀레이우스, 변명 49:2)
ceterum, quod dexterae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti;
(아풀레이우스, 변명 49:3)
nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini succumbunt.
(아풀레이우스, 변명 49:4)
Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam.
(아풀레이우스, 변명 49:5)
longum est, si uelim Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere;
(아풀레이우스, 변명 49:6)
haec idcirco commemoraui, nobilium philosophorum disputata simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt.
(아풀레이우스, 변명 49:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION