라틴어 문장 검색

nam et intermissus propter ciuiles aliquas necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 3:2)
Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum uidetur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta uel periculis oportuna sint, quod genus aduersae ualetudinis in quo timeri maxime possit, non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus * * * frequentius tamen quaedam eueniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 머리말 2:1)
Neque dubium est, quin uix quisquam, qui non dissimulauit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 7:2)
ac neque potet, neque nimium siti crucietur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:6)
sed cum eo tempore fere pessimi sint qui aegrotant, uerendum est, ne, si quid tunc mouerimus, fiat aliquid asperius.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 5:4)
Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 11:3)
non facile sanguinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare uigilia fameque aut nimia siti, non uino curare satis conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 3:2)
In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:4)
Sed hoc ipso cruciat quod urina continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:10)
Solet autem ex eo uulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci (hydrophobas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 5:1)
alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum [facile] est, sicut euenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 9:2)
deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 35:2)
et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt, et aegrotant.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 3:4)
Non quod non omni tempore, in omni tempestatum genere, omnis aetatis, omnis habitus homines, per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 2:2)
Neque dubium est, quin vix quisquam, qui non dissimulavit, sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION