라틴어 문장 검색

tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam trochleis adducere et oris humore proximos spargere et maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiamsi non utique vocis sunt vitia, quia tamen propter vocem accidunt, potissimum huic loco subiiciantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:3)
Iam istum spiritum exspuemus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 244:5)
Nessus hos struxit dolos ictus sagittis qui tuis vitam expuit.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:6)
ego video, tandem spiritum inimicum expue,
(세네카, Phoenissae 45:1)
Ferro peremptus spiritum inimicum expuat.
(세네카, Thyestes 252:1)
ubi hanc anilis expuam leti moram?
(세네카, Troades 1201:1)
sed et iudicio vix per hebdomadam duplicem comperendinato capite multatus in insulam coniectus est serpentis Epidauri, ubi usque ad inimicorum dolorem devenustatus et a rebus humanis veluti vomitu fortunae nauseantis exsputus nunc ex vetere senatus consulto Tiberiano triginta dierum vitam post sententiam trahit, uncum et Gemonias et laqueum per horas turbulenti carnificis horrescens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 12:1)
Curato aegrotos domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 2117)
id eo fit, quia hic leno, aegrotus incubat in Aesculapi fano, is me excruciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1110)
Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 335)
odiosus tandem vix ab aegrotis venit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 36)
non queo lacrumam exorare ut expuant unam modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 1111)
nam si in te aegrotant artes antiquae tuae, [sin immutare vis ingenium moribus] [aut si demutant mores ingenium tuom neque eos antiquos servas, ast captas novos] omnibus amicis morbum tu incuties gravem, ut te videre audireque aegroti sient.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 267)
Attica meretrix carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni saevientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION