라틴어 문장 검색

Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum magnamque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda publice missos, non praetermittendum tantum commodum existimaverunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 55장4)
T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장2)
te magis, ah demens, veterem si respicis artem, conciliare decet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:170)
et labris animum conciliantibus alternum rapiat somnus anhelitum.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:12)
nam mihi conciliat gratas impensius aures vel meritum belli vel Stilichonis amor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:11)
Est locus infaustis quo conciliantur in unum Cocytos Phlegethonque vadis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:274)
turis odoratae cumulis et messe Sabaea pacem conciliant arae;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:35)
Haec ordinatio non solum concitat aemulationem, sed et deprehendit ignavos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 8:3)
quae res avibus amorem loci sic conciliat, ne unquam deserant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 7:4)
Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:4)
depulsi aemulatione, quia suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio vertunt atque una tres aquilas et signa cohortium locant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장3)
iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari vocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo tegmine pedum induebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장8)
nec ad invidiam ista sed conciliandae misericordiae refero.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장10)
et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione muliebri Agrippinam insectandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장10)
nam discessu Romanorum ac vacui externo metu gentis adsuetudine et tum aemulatione gloriae arma in se verterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION