라틴어 문장 검색

Tunc sancta Marcella, quae diu coniverat, ne per aemulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque nonnullos monachorum maximeque saeculi homines in adsensum sui traheret hereticus ae simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros aestimabat, publice restitit malens Deo placere quam hominibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:5)
Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii et magistratuum poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
In hoc statu rerum pares opibus animis dignitate (unde et nata Livio Druso aemulatio)equitem Servilius Caepio, senatum Livius Drusus adserere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 4:1)
Crassi morte apud Parthos, morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere continebat, statim aemulatio erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 13:2)
Haec est quidem, Evangele, Maronis gloria, ut nullius laudibus crescat, nullius vituperatione minuatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:2)
Primum, inquit Eustathius, hoc teneas volo, non de ea me reprehensione dixisse quae speciem accusationis habet, sed quae vituperationis instar est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:1)
Ego te Aristidi in aequitate praepono, sine dubio verba laudem sonantia ad notam vituperationis suae uterque tracturus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 17:4)
66 Aemulatio inter Pompeium et Caesarem, mortuo Crasso.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권5)
plane cum auctu, ut sit maior causa misericordiae, nisi forte hoc etiam putamus ad recipiendum valere, quod aliquod beneficium praedicendo de Cyclope significat dari, nam infra ait 'recepto supplice sic merito'. infelicis vlixi quoniam apud hostes loquitur, quaerit favorem eius vituperatione, quem scit odio esse Troianis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6136)
nam si 'stat' simpliciter acceperis, vituperatio est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1352)
nec tibi diva parens non est sola in Aeneam vituperatio, sed etiam in se obiurgatio, quia dixerat credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3651)
unde inanis est vituperatio Aeneae, quod suspenderat avem maternam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5173)
et quamcunque suspendisset avem, in hanc incideret vituperationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5175)
demens inprovidus, qui non consideravit etiam deos in aemulationem posse descendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1721)

SEARCH

MENU NAVIGATION