라틴어 문장 검색

"prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis pendere iussum praeminente ligno, ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis ambire tanti gloriam Magistri exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis, quo spectet imum stipitem cerebro."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.6)
Quorum aemulari exoptat negligentiam Potius, quam istorum obscuram diligentiam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act prologue, scene 013)
tantum egregio decus enitet ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:13)
illae altum nidis petiere relictis, at rudis enituit inpulso vomere campus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:14)
sed tu simul obligasti perfidum votis caput, enitescis pulchrior multo iuvenumque prodis publica cura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 82)
Pindarum quisquis studet aemulari, Iulle, ceratis ope Daedalea nititur pennis vitreo daturus nomina ponto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 21)
sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 110:2)
firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster cultus clarius enitescet, et novos, quibus et ipsis multa virtus adest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 110:1)
alii brevitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt verba et, velut satis sit scire ipsos quid dicere velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 58:2)
reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 63:2)
namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 123:3)
tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 150:4)
alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:2)
sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus eminet, ut citra motum quoque et enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 222:1)
postea vero quam proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum . ille tamen, qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur, non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii affluentia potuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 179:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION