라틴어 문장 검색

praefectus alae Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Civili, ne interfectus invidiam apud popularis vel, si retineretur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장12)
libidine sanguinis et hiatu praemiorum ignotum adhuc ingenium et nullis defensionibus expertum caede nobili imbuisti, cum ex funere rei publicae raptis consularibus spoliis, septuagiens sestertio saginatus et sacerdotio fulgens innoxios pueros, inlustris senes, conspicuas feminas eadem ruina prosterneres, cum segnitiam Neronis incusares, quod per singulas domos seque et delatores fatigaret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장10)
invenit aemulos etiam infelix nequitia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장13)
quare ceteri, in his M. Fauonius ille Catonis aemulus, cum catenati producerentur, imperatore Antonio honorifice salutato, hunc foedissimo conuicio coram prosciderunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 2:3)
tunc demum abiecta spe dignitatis ad otium concessit, modo in hortis et suburbana domo, modo in Campaniae secessu delitescens, atque ex contubernio sordidissimorum hominum super ueterem segnitiae notam ebrietatis quoque et aleae infamiam subiit, cum interim, quanquam hoc modo agenti, numquam aut officium hominum aut reuerentia publice defuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 5장 1:3)
gratia quidem et potentia reuocatae restitutaeque matris usque eo floruit, ut emanaret in uulgus missos a Messalina uxore Claudi[i], qui eum meridiantem, quasi Britannici aemulum, strangularent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 4:1)
Maxime autem popularitate efferebatur, omnium aemulus, qui quoquo modo animum uulgi mouerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 53장 1:1)
paulatim in desidiam segnitiamque conuersus est, ne quid materiae praeberet Neroni et, ut dicere solebat, quod nemo rationem otii sui reddere cogeretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:4)
Hoste et aemulo regni reparante cummaxime bellum, nuper subactis, quos vicerat, novumque imperium aspernantibus de die inibat convivia, quibus feminae intererant, non quidem quas violari nefas esset, quippe pelices licentius, quam decebat, cum armato vivere adsuetae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 3:1)
is Alexandri virtutis aemulus cives suos stimulabat, ne Graeciam Servitute Macedonum diutius premi paterentur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:3)
aemulus et miseros ipse ureret Elidis agros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 701:1)
ardent avidos attollere vultus, quos pietas vel tangit adhuc quos aemula virtus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 92:1)
Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus, aut si quem merito tarda podagra secat, Aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem, mirifice est a te nactus utrumque malum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 711)
Procerus, nasutus fuit Lee, ad iram velox, magnitudinis Washingtonii crescentis aemulus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.74)
Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
(호라티우스의 첫번째 편지, 198)

SEARCH

MENU NAVIGATION