라틴어 문장 검색

, tempus quo corpus describit arcum ST est ad tempus oscillationis unius, ut arcus HI (tempus quo corpus H perveniet ad L) ad semicirculum HKM (tempus quo corpus H perveniet ad M.) Et velocitas corporis penduli in loco T est ad velocitatem ipsius in loco infimo R, (hoc est velocitas corporis H in loco L ad velocitatem ejus in loco G, seu incrementum momentaneum lineae HL ad incrementum momentaneum lineae HG, arcubus HI, HK aequabili fluxu crescentibus) ut ordinatim applicata LI ad radium GK, sive ut [sqrt]{SRq.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 33:12)
Et hinc si corpora plura minora revolvantur circa maximum, colligere licet quod Orbitae descriptae propius accedent ad Ellipticas, & arearum descriptiones fient magis aequabiles, si corpora omnia viribus acceleratricibus, quae sunt ut eorum vires absolutae directe & quadrata distantiarum inverse, se mutuo trahant agitentq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 82:2)
At Solis respectu semper progrediuntur, idque propemodum uniformi cum motu, sed paulo celerius tamen in Periheliis ac tardius in Apheliis, sic ut arearum aequabilis sit descriptio.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 24:2)
Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in proximo cogites.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:1)
tremulae sinuantur flamine vestes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:16)
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus, ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto si totum spectes, geminas qui separat arctos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:5)
falcata novissima cauda est, qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:66)
Imposito calamo patulos sinuaverat arcus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:11)
Dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam imposuit nervo sinuatoque expulit arcu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 39:1)
Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes cumque fero movi linguam stridore bisulcam, risit et inludens nostras Tirynthius artes cunarum labor est angues superare mearum, dixit et ut vincas alios, Acheloe, dracones, pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 6:2)
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, velut victrix, sinuataque despicit undas, nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos sede sua totos in apertum everterit aequor, praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:1)
Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, grata quies Scyllae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 8:1)
cui respondere volenti vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas accipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:4)
Saepe venusta urbs reperitur, viriditate praeter modum vestita quibusdam in locis “securis”, at non aequabiliter aliis in locis minus conspicuis, ubi incolunt ex societate depulsi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 59:3)
Aequabiliter, cum technica non agnoscit magna principia ethica, quamvis legitimam considerat actionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 177:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION