라틴어 문장 검색

Nil prodest prodesse malis.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:8)
Verum cum illi prodesse intenderet maxime nocuit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 6:5)
Qui etiam cum pro nobis ipsi oramus, aut aliquid quod nobis apud eum prosit efficimus, ipsa ejus etiam charitas ad hoc nos compellit, per quae ad eum, quem super omnia diligimus, pervenire cupimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:39)
Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:9)
III. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:1)
cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non verum dicendo, quod nesciunt, sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum accipiendum spirituales Catholicos excitando.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:13)
Illis nimirum prodest ut in suis allegationibus juncti permaneant, istis vero aliquando sufficit ut laudabilia aliorum facta cognoscant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:30)
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:17)
Quid prodest, inquit, locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt propter quos ut intelligant loquimur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:3)
) Sed fortassis inquies, quid ergo profuerunt tot sanctorum Patrum de fide tractatus, si adhuc aliquae supersint dubitationes, quibus nondum satisfactum sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:23)
Et difficile aestimabimus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, inveniemus cum labore.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:12)
Qui etiam cum pro nobis ipsi oramus, aut aliquid quod nobis apud eum prosit efficimus, ipsa ejus etiam charitas ad hoc nos compellit, per quae ad eum, quem super omnia diligimus, pervenire cupimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:21)
Ponamus itaque ut dum bonis prodesse ac placere quaerimus, obstinatos cogere non possimus, cum ora eorum non necessariis obstruamus argumentis;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:19)
Non ita ut aestimat Nabuchodonosor operatur Deus, more videlicet eorum qui in his quae faciunt, non tam quod bonum est attendunt, quam ut suae satisfaciant voluntati, qualiscunque ipsa sit. De qualibus scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:62)
Quantum igitur aestimo, cum id tantum Deus facere possit quod eum facere convenit, nec eum quidquam facere convenit quod facere praetermittat, profecto id solum eum posse facere arbitror quod quandoque facit, licet haec nostra opinio paucos aut nullos habeat assentatores, et plurimum dictis sanctorum, et aliquantulum a ratione dissentire videatur [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION