라틴어 문장 검색

Immo etsi multa mulierem temporalium rerum cogat necessitas, si amoris ipsa ducatur affectu, gravissimum sibi reputat coamantis attenuare substantiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:17)
Nihil enim tam contemptibile cunctis per orbem constat hominibus, quam pro carnis opere Venerisque solatio propriam aliquem dissipare substantiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:4)
Nam quum amantium more ipsius affectaveris solitarius sentire solatia et eam cognoveris alterius libidini commisceri et alium tibi adiunxisse participem, quanta inde tibi doloris amaritudo procedet nullatenus posses nisi expertus plenius erudiri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:8)
Qui enim tanta carnis voluptate vexatur ut ex cordis affectu nullius se valeat amplexibus colligare, sed quamcunque videt impudico animo concupiscit, hic quidem non amator sed adulterator vocatur amoris ac simulator et erit cane deterior impudico.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:13)
Sufficit ergo agricultori labor assiduus et vomeris ligonisque continua sine intermissione solatia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:3)
Vix enim ipsarum in tantum exterius poteris mitigare rigorem, quod quietos fateantur se tibi concessuras amplexus vel optata patiantur te habere solatia, nisi modicae saltem coactionis medela praecedat ipsarum opportuna pudoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:6)
Ad earum autem capessendum amorem doctrinam tibi non curamus exponere, quia, quocunque se affectu concedant petenti, haec semper sine precum instantia largiuntur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 12장: 창녀의 사랑 1:4)
Retinetur quoque amor delectabilia et suavia carnis exercendo solatia, talia tamen et tanta quae taediosa non videantur amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:20)
etsi manifeste cognoveris quod alius tuae coamantis fruatur amplexu, magis ex hoc eius incipies affectare solatia, nisi magnanimitas et cordis nobilitas ab hac te improbitate defendat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:14)
Minuit autem amorem solatia percipiendi et amantem nimia videndi facilitas et copia multa loquendi, nec non ineptus cultus et incessus amantis et repente superveniens inopia rerum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 1:2)
Minui quoque facit amorem de coamante percepta infamia et avaritiae malorumque morum et omnis improbitatis audita relatio, nec non cum alia muliere facta commixtio, licet amandi affectus ibi desit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:2)
Nihil enim est magis amantibus necessarium quam indubitate cognoscere qualis sit erga eos coamantis affectus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:2)
Similiter si videris coamantem sine causa in solita tibi exhibendo solatia tepidari, eius fidem vacillare cognoscas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:6)
Praeterea, si ipsa tibi forte insolita convicia pendat vel aliqua exigat quae non consueverat exigere, vel eam videris in praestando vel petendo solatia solito tardiorem, scias quod amori tuo brevi est duratura momento.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:11)
Ad haec qui coamantis fidem atque affectum vera cupit indagatione cognoscere, cautissime et subtiliter simulare debet amanti quod alterius concupiscat amplexus, et eius ultra solitum incipiat frequentare viciniam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION