라틴어 문장 검색

'incute' enim si inice significat, 'ventis' dativus est casus, hoc est, parva est eorum, etiam tu eis da magnam vim;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 692)
fac vim Troianis per ventos, hoc est, per ventos vim in Troianos incute.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 694)
Ennius dictis Romanis incutit iram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 695)
'officio nec te certasse priorem paeniteat'. quod autem Aeneam laudat, occulte etiam terrorem incutit dicendo 'nec bello maior et armis'. dicit etiam esse qui vindicent, si fiat iniuria 'sunt et Siculis regionibus u. a. q. T. q. a. s. c. A.' an recessuri sint?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 52210)
horrificant horrorem incutiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4651)
Horatius ut pueris olim dant crustula blandi doctores, Iuvenalis nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1153)
ostentatorium est quo terror incutitur, ut 'fulgores nunc terrificos sonitumque metumque'. at cum dicit 'flammisque sequacibus iras' peremptorium docet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 42915)
ipse in septimo "orbem fatalis crusti", Horatius "dant crustula blandi doctores", Iuvenalis "nos cola- phum incutimus lambenti crustula servo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3604)
Ut saepe homines aegri morbo gravi cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 31:3)
item timor incutitur aut ex ipsorum periculis aut ex communibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:1)
hic tu me accusas quod me adflictem, cum ita sim adflictus ut nemo umquam, quod tute intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 12 2:3)
sane quam incutit multis, qui eum facilitatemque eius non norunt, magnum metum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 2:5)
luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장4)
posteaquam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique coepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:5)
quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret, - quid dicemus, Cleanthe?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION