라틴어 문장 검색

In media triclinium saluberrimum afflatum ex Appenninis vallibus recipit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:2)
sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est, fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 36:5)
nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro accipiet voces Antiphatesve tuas, sed placidus facilisque parens veniaeque paratus, et qui fulmineo saepe sine igne tonat, qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse, cuique fere poenam sumere poena sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 252)
fulminis adflatos interdum vivere telis vidimus et refici, non prohibente Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 69)
sicut aper longe silvis Laurentibus actus fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti volneraque alterna dantque feruntque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권148)
Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, plenaque securae terra quietis erit, surgit humo iuvenis telis afflatus avitis et gemino nexas porrigit angue manus, notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권477)
Da iugulum cultris , hostia dira , meis . Terra tibi fruges , amnis tibi deneget undas . Deneget afflatus ventus et aura suos .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:11)
Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:7)
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:1)
sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens crinales vittas adflabat anhelitus oris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:25)
quarum iactatibus omnis adflata est tellus latumque perhorruit aequor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:2)
At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore concurretque suae segeti, tellure creatis hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:22)
dilapsa liquescunt adflatuque nocent et agunt contagia late.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:13)
seque viro inspirat faucesque et pectus et ora adflat et in vacuis spargit ieiunia venis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 84:3)
Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis e tribus una soror.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION