라틴어 문장 검색

durum procudit arator vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:3)
Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni versibus incomptis ludunt risuque soluto oraque corticibus sumunt horrenda cavatis et te, Bacche, vocant per carmina laeta tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:5)
Nec tiliae leves aut torno rasile buxum non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:8)
at duplex agitur per lumbos spina, cavatque tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:9)
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:18)
Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis, seu lento fuerint alvaria vimine texta, angustos habeant aditus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:7)
Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 6:3)
Praeteri istos gradus divitum et magno adgestu suspensa vestibula;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:3)
Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcavit et pressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 17:3)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
Quid opes opibus adgeritis ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 68:5)
aggeritur omnis silva et alternae trabes in astra tollunt Herculi angustum rogum:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:19)
carmine audito stupet tumidumque nodis corpus aggestis plicat cogitque in orbεs. 'parva sunt' inquit 'mala et vile telum est.
(세네카, 메데아 11:6)
mugire fibras vidi et aggessi manu
(세네카, Thyestes 1087:1)
pars lintre cavata iam dociles exponit equos, pars ferrea texta concolor induitur, teretes pars explicat arcus spiculaque infusum ferro latura venenum, quae feriant bis missa semel, iam textilis anguis discurrit per utramque aciem, cui guttur adactis turgescit zephyris;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 169)

SEARCH

MENU NAVIGATION