라틴어 문장 검색

haec ubi dicta, nigrantis terrae pecudes obscuraque mergit armenta, ac vivis cumulos undantis harenae aggerat et vati mortis simulacra rependit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권145)
Denique fertur, quia facta citato opere cruce, ac fouea praeparata, in qua statui deberet, ipse fide feruens hanc arripuerit, ac foueae inposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec adgesto a militibus puluere terrae figeretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.3)
inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 380:1)
hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 59:1)
si carptim adgrediendo circumagere immobilem longitudine et gravitate hastam cogas, confusa strue implicantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 524:1)
haec enim genera propter levitatem habent firmitatem et non sunt in opere ponde rosa et faciliter aggerantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장4)
nam ipsi vident cum eorum aggerimus bona atque etiam ultro ipsi aggerunt ad nos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 212)

SEARCH

MENU NAVIGATION