라틴어 문장 검색

quarum materiam, quam quidam ὕλην, alii δύναμιν nominaverunt, in duo genera, sed quaternas utriusque dividunt species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 127:2)
invenio, qui aggregent his sed ut haec non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 153:1)
sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 231:6)
nec solum ubi quinae, ut his, syllabae nectuntur, fortissima Tyndaridarum, sed etiam quaternae, cum versus cluditur appennino et armamentis et .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 322:1)
mutis adgregetur animal pabulo laetum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 7:3)
Iubes, amice, nostra per volumina modis resultet incitatioribus ferox iambus, ut trochaeus hactenus, pigrasque bigas et quaterna tempora spondeus addat, ut moram volucripes habeat parumper insitam trimetria, resonetque mixtus ille pes celerrimus, bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha, loco locandus undecumque in ultimo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:9)
Cum igitur auctore Deo ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine adgregatis tribus uel quattuor episcopis fieri non debet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:24)
Uulneratus namque est in pugna Australium Saxonum, quos contra eum Edric filius Ecgbercti adgregarat, et inter medendum defunctus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 2:1)
Haec bis quaternas portas, id est introitus, per tres e regione parietes habet, e quibus IIII ad Uulturnum, et IIII ad Eurum spectant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI. 1:1)
quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Gallis hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebant bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 276:1)
collegium augurum ampliatum est, ut essent novem, cum antea quaterni fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri X Periocha3)
Sempronio datae legiones duae - ea quaterna milia erant peditum et treceni equites - et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti, naves longae centum sexaginta, celoces duodecim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 160:2)
hi, non confecto Praeneste ad diem dilectu, serius profecti domo cum Casilinum ante famam adversae pugnae venissent, et, aliis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum satis magno agmine irent, avertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 221:1)
eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis velitaribus inest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 49:3)
inde excursiones in vicem fieri et, cum pulsos indignatio accenderet, plures subire, quod inritamentum certaminum equestrium est, cum aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 137:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION