라틴어 문장 검색

alios esse salubris, alios pestilentis, in aliis esse pituitosos et quasi redundantis, in aliis exsiccatos atque aridos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 12:4)
quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihil redundet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:1)
Critolaus imitari voluit antiquos, et quidem est gravitate proximus, et redundat oratio, ac tamen is quidem in patriis institutis manet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 19:4)
sed ad hanc confirmandam opinionem anquirit animus et formam et vitam et actionem mentis atque agitationem in deo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:7)
tuus autem deus non digito uno redundat sed capite collo cervicibus lateribus alvo tergo poplitibus manibus pedibus feminibus cruribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 99:5)
nec enim ille externus et adventicius habendus est tepor, sed ex intumis maris partibus agitatione excitatus, quod nostris quoque corporibus contingit cum motu atque exercitatione recalescunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 26:5)
Eademque ratione mare, cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter, neque redundat umquam neque effunditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 116:2)
is utraque ex parte tosillas attingens palato extremo atque intimo terminatur atque is agitatione et motibus linguae cum depulsum et quasi detrusum cibum accepit depellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 135:2)
Ordo autem et constantia et moderatio et ea, quae sunt his similia, versantur in eo genere, ad quod est adhibenda actio quaedam, non solum mentis agitatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 23:2)
tum agitatio mentis, quae numquam acquiescit, potest nos in studiis cognitionis etiam sine opera nostra continere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:7)
Ita, qui in maxima celebritate atque in oculis civium quondam vixerimus, nunc fugientes conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos, quantum licet, et saepe soli sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 4:1)
ex quo intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:3)
Nam prima aetate incidimus in ipsam perturbationem disciplinae veteris, et consulatu devenimus in medium rerum omnium certamen atque discrimen, et hoc tempus omne post consulatum obiecimus eis fluctibus, qui per nos a communi peste depulsi in nosmet ipsos redundarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 3:1)
etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 20:2)
tum verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse quicquam decet neque redundare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION