라틴어 문장 검색

Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae conpositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:1)
Addidit invalidae robur facundia caussae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:27)
Quanta quies placidi, tantast facundia Nervae, Sed cohibet vires ingeniumque pudor.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXX1)
ergo et aetate et honore et facundia et omni virtute accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5203)
magnanimum quondam generator equorum secundum Pindarum quondam Agrigentini equos ad agones Graeciae mittebant, qui inde victores revertebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7041)
quidam autem dicunt Heronem Agrigentinum, vel ut alii ferunt Dionysium, tyrannum Siciliae, equos ad agonem Elidis Olympicum duxisse, et omnes vicisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7044)
sed Androgeus cum esset athleta fortissimus et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, Atheniensibus et vicinis Megarensibus coniuratis occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 147)
hinc est illud proverbium herbam do, id est cedo victoriam, quod Varro in aetiis ponit, cum in agonibus herbam in modum palmae dat aliquis ei, cum quo contendere non conatur, et fatetur esse meliorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1284)
sane in eo agone speciatim apio coronantur poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 685)
ex aliis agonibus ad me certatorum multitudo conveniet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 193)
per Alpheum autem Iovis Olympici agonem significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 194)
lucosque molorchi id est silvam Nemeam, in qua cele- bratur agon in honorem Archemori.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 196)
"Atque etiam, quo imperitior sermo, hoc inlustrior ratio est, quoniam non fucatur pompa facundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:17)
Agonis quaedam est Lilybitana, liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 1:6)
ita dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION