라틴어 문장 검색

Pamphilum quendam Platonis auditorem ait a se Sami auditum (ibi enim adulescens habitabat cum patre et fratribus, quod in eam pater eius Neocles agripeta venerat, sed cum agellus eum non satis aleret ut opinor, ludi magister fuit);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 72:7)
"At enim minora di neglegunt, neque agellos singulorum nec viticulas persequuntur, nec, si uredo aut grando cuipiam nocuit, id Iovi animadvertendum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 87:1)
Nam et ex horreis direptum effusumque frumentum vias omnis angiportusque constraverat, et naves subito perterriti metu conscendistis et noctu ad oppidum respicientes flagrantis onerarias, quas incenderant milites, quia sequi noluerant, videbatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 101:1)
nam et ex horreis direptum effusumque frumentum vias omnis angiportusque constraverat, et naves subito perterriti metu conscendistis, et noctu ad oppidum respicientes flagrantis onerarias quas incenderant milites, quia sequi noluerant, videbatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 101:1)
hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 6:2)
nunc nihil possideō nisi hunc agellum, saxīs carduīsque plēnum.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit16)
Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:5)
sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:5)
Lanificae agellos, pecora, villam, operarios, Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.16)
Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Iuno, Venus et gallina.9)
Tranquillus contubernalis meus vult emere agellum, quem venditare amicus tuus dicitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 1:1)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
Sunt quidem omnino nobis modicae facultates, dignitas sumptuosa, reditus propter condicionem agellorum nescio minor an incertior;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:2)
lata post apotheca et horreum, sub hoc triclinium, quod turbati maris non nisi fragorem et sonum patitur, eumque iam languidum ac desinentem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:3)
ac iam possum tibi ut aliis in locis horreum plenum, sic ibi scrinium ostendere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION