라틴어 문장 검색

Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est,
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 41장1)
Postea quam in vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 46장4)
Quibus rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 24장4)
ingeminat raucum Rhodope concussa fragorem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:106)
militat omne ferae corpus vibrataque rauco terga fragore sonant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice14)
Horrendus ubique it fragor et pugnae spatium discriminat aër.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia50)
adrectis auribus haesit, unde repentinus populi fragor.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:101)
Talia virgineo passim dum more geruntur, ecce repens mugire fragor, confligere turres pronaque vibratis radicibus oppida verti.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:76)
sentit ferale Britannia murmur et Senonum quatit arva fragor revolutaque Tethys substitit et Rhenus proiecta torpuit urna.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:60)
clamore nivalis Ossa tonat pulsoque fragor geminatur Olympo.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:98)
quantamque rependit maiestas alterna vicem, cum regia circi conexum gradibus veneratur purpura vulgus, adsensuque cavae sublatus in aethera vallis plebis adoratae reboat fragor, unaque totis intonat Augustum septenis arcibus Echo!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:266)
Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque 1 auditu 2 ferretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans aequales 3 exsuperat,4 si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit, haec erunt honesti animi documenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 1:1)
velis habiles, citae remis augebantur alacritate militum in speciem ac terrorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장7)
Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장1)
quin et convivium effluvio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia vis aquarum prorumpens proxima trahebat, convulsis ulterioribus aut fragore et sonitu exterritis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION