라틴어 문장 검색

Fatum aliquando dicitur mors dispositione periodi inducta, sicut dicitur in Anticludiano:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:2)
(5) Similiter in geminis, quorum unus est masculus et alter femina, rarissime contingit masculum vivere, femina autem aliquando supervivit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 6:1)
Materia autem masculi maiori et meliori indiget terminatione quam materia feminae, et ideo masculus remanet aegrotus et debilis et ex interminatione quam materia feminae, materiae causam mortis habens, femina autem, cui parva sufficit terminatio, propter mollitiem corporis aius aliquando supervivit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:10)
est enim forma ordinis esse et vitae, imaginem habens virtutum caelestis circuli, sicut etiam dicimus aliquando, quod aliqua non vere sunt entia neque non entia, sed sunt aliqud entis, sicut ea quae sunt in anima, et secundum aliquos motus et tempus, ut dicit Avicenna.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 1:2)
Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:2)
Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties obedientem sibi et opimam invenerit, et carpit fructus ejus, atque his delectatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:17)
Quoties in oratione nobis, qua maxime Deo appropinquamus, offunduntur ea quae plena sunt opprobrii alicujus aut sceleris, quo nos a studio precationis avertant!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:1)
Quoties inimicus cordi nostro conatur inserere, quo nos reflectat a sanctitatis proposito et piis votis!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:2)
Quoties corporeos inflammat ardores!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:3)
Quoties occursare facit oculos meretricios, quibus castum justi tentet affectum, ut improviso amoris spiculo feriat imparatum!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:4)
Quoties inserit animo tuo verbum iniquum, et cogitationes cordis absconditas!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:5)
Quoties mihi pudorem incussit, si moriturum praeterii, si non visitavi graviter aegrum, si fastidivi inopem, si captivum non redemi, si senem sprevi!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:10)
Quoties parata praeda et cibo obvio famem perpeti malunt, dum offensam magistri verentur?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:13)
Quoties repentino impulsi motu aperta ad morsus ora jussi resolvunt?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:14)
Athleta ipse qui suis non alienis decernit viribus, quoties congreditur, dubios casus subire se credit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION