라틴어 문장 검색

cognitoque quosdam, immo vero fortissimum quemque variis quidem sed impigris casibus oppetisse, suadet, tantisper pacatis itineribus omniumque proeliorum servatis induciis, inquisitioni commilitonum potius insisteretur et tirocinio novae iuventutis ad pristinae manus numerum Martiae cohortis facies integraretur:
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:3)
lacrimis indutias postulans ab eo.
(ARCHIPOETA, V60)
Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 3:3)
Quibus verbis M. Varro indutias definierit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 1:1)
quaesitumque inibi , quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 1:2)
DUOBUS modis M. Varro in libro Humanarum, qui est De Bello et Pace, indutiae quid sint, definit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 2:1)
Indutiae sunt, inquit, pax castrensis paucorum dierum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 2:2)
item alio in loco, indutiae sunt, inquit, belli feriae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 3:1)
Nonne tum quoque indutiae sunt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 6:2)
Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 11:1)
Indutiarum autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quaerimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 13:1)
Indutias sic dictas , quasi tu dicas inde uti iam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 15:1)
Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 16:1)
Quod igitur dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit inde uti iam pugnetur, idcirco ex his quibus dixi vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 17:1)
Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, indutiae, inquit, dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros impune et sine pugna ineunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION