라틴어 문장 검색

Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse nec iniustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:1)
Deinde habet materteram, cuius vir honorabilis frater noster Felix, dum de hac re contulissem cum illo - neque enim possem aliter vel deberem, - non quidem invitus accepit, immo etiam gratulatus est;
(아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem6)
Necesse est enim, ut aliter quam oportet humana aestimet, qui divina contemnit, nec hominem recte diligere noverit, quisquis eum non diligit qui hominem fecit.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 2:7)
sed enim, si quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 18:2)
Alii existimaverunt incommoda prius quae metuenda essent, si res gesta aliter foret quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 6:1)
Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter quam praeceptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 9:1)
Aliter enim dictum esse rescivi aut rescire apud eos qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus quam super is rebus quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 5:1)
Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 5:1)
Babylonios porro aliter;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 6:1)
Porca etiam praecidanea appellata quam piaculi gratia ante fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgaverant, aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 9:1)
M. VARRONEM et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus fluctus ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 2:1)
aliter ius civicae coronae negat concessum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 14:2)
DIE quarto et die quinto, quod Graeci εἰσ τετάρτην και` εἰσ πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et qui aliter dicit pro rudi atque indocto despicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 2:1)
Divus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 3:1)
Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION