라틴어 문장 검색

Sed et si quis vellet iratam compescere mulierem, inani se labore fatigat, quia si manibus eam teneat pedibusque ligatam et cuiuslibet eam generis cruciatu adstringat, ipsam non posset a malo proposito revocare vel eius animi superbiam mitigare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 36:3)
Irati innocuas securus numinis iras Aspicit, impavidosque in judice figit ocellos.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:7)
Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:21)
Quibus modis potest erigat pusillanimem, suscipiat infirmum, consoletur tristem, iratum sustineat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:5)
Alloquitur Genius Naturam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 94:1)
CAP. V. - Quomodo majestas Domini Jesu in somnis Petro apparuerit, eumque allocuta sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 9:1)
Cui in visu majestas Domini Jesu oblata [0391B] est, hominem mortalem et fragilem sic dignata alloqui:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 10:2)
Statimque peregrinos adesse intelligens, suos sic alloquitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:12)
His auditis, Baidewinns ferventiore animo adversus Tankradum in iram extollitur, et gravioribus verbis in ejus praesentia tam cives quam Turcos per verba interpretis sic allocutus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:1)
- Christi populus adunatus non ultra dividitur, quem Podiensis episcopus circumspectum fore, paterne alloquitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 63:3)
antistes populum alloquitur et per eum qui principes exercitus praecedere, qui extremas custodias observare debeant, ordinantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 71:4)
Qui statim loricis induti, dum vexillis erectis in castra veniunt, et in comitem animo irato tendere disposuissent, Reymundus vero pariter ex providentia armatus ad resistendum illi occurrere decrevisset, Robertus Flandrensis et caeteri viri magnifici intervenerunt, viros graviter arguerunt, quos tandem utrinque multo conatu placatos in concordia reduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 104:4)
Sed erectus et affixus in culmine mali idem Gerhardus, in hanc miserabilem vocem cum lacrymis erupit, ac ducem alloquitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:4)
Dux quidem Godefridus summa cum charitate ea quae obtulerant suscepit, et benigne eos allocutus, navali hospitio remisit, asserens se aliquantulum infirmitate detentum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:4)
Nescius quippe doli totius, Tankradum ibi reperire et alloqui fervebat, ejusque consilio de rebus [0588C] suis ubique agere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION