라틴어 문장 검색

et alterutrum fatum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 42:2)
a quibus cum traditum sit in omnibus diiunctionibus, in quibus "aut etiam aut non" poneretur, alterum utrum esse verum, pertimuit ne, si concessum esset huius modi aliquid "aut vivet cras aut non vivet Epicurus", alterutrum fieret necessarium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 70:3)
itaque et illi alias aliud eisdem de rebus et sentiunt et iudicant et nos contrarias saepe causas dicimus, non modo ut Crassus contra me dicat aliquando aut ego contra Crassum, cum alterutri necesse sit falsum dicere, sed etiam ut uterque nostrum eadem de re alias aliud defendat, cum plus uno verum esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:5)
Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis politici philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur, omnem civilem orationem in horum alterutro genere versari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:1)
sed cum etiam nunc quid facturus Caesar sit magis opinari quam scire possimus, non possumus nisi hoc, non videri eam tuam esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam ut contra alterutrum, cum utrique sis maxime necessarius, arma feras, et hoc non dubitamus quin Caesar pro sua humanitate maxime sit probaturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9A 4:1)
'alterutrum,' inquit idem Sallustius, 'defendisses idque Pompeio contendenti dedisses;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 3:1)
'si enim' inquit 'alterutrum conoessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:6)
distrahor, tum hoc mihi proba- bilius tum illud videtur, et tamen nisi alterutrum sit virtutem iacere plane puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 180:6)
in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo alterutrum, in eo non quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 3:4)
video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 1:5)
) sin pondus alterutrum sit majus quam in hac ratione, erit vis ejus ad movendam rotam tanto major.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 17:11)
Si corpus alterutrum A magis trahitur versus corpus alterum B, quam illud alterum B in prius A, obstaculum magis urgebitur pressione corporis A quam pressione corporis B;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 39:3)
Ponamus imprimis lineas ad opposita latera ductas parallelas esse alterutri reliquorum laterum, puta PQ & PR lateri AC, & PS ac PT lateri AB.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 4:2)
Sin AD & DG (vel earum alterutra) ascendebant ad duas dimensiones in aequatione prima, ascendent itidem ad & dg ad duas in aequatione secunda.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 66:13)
Si punctorum a, b alterutrum cadit inter puncta h, l, & alterum extra, Problema impossibile est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 73:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION