라틴어 문장 검색

Romae principis urbium dignatur suboles inter amabilis vatum ponere me choros et iam dente minus mordeor invido.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 33)
seu linguam causis acuis seu civica iura respondere paras seu condis amabile carmen, prima feres hederae victricis praemia, quod si frigida curarum fomenta relinquere posses, quo te caelestis sapientia duceret, ires.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 315)
cetera qui vitae servaret munia recto more, bonus sane vicinus, amabilis hospes, comis in uxorem, posset qui ignoscere servis et signo laeso non insanire lagoenae, posset qui rupem et puteum vitare patentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 272)
homines municipales ac rusticani, si nobis nomine noti sunt, in amicitia esse se arbitrantur;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 8:3)
theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 68:1)
quod intelligimus quodque a dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur, non mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur utque mores dicentis ex oratione perluceant et quodammodo agnoscantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 86:1)
invitus mehercule dico, quoniam et aliter accipi potest, ipsam verecundiam, vitium quidem, sed amabile et quae virtutes facillime generet, esse interim adversam, multisque in causa fuisse, ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:2)
Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 3:5)
Quidquid tractavit, id amabile, conspicuum, mirabile facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 8:3)
Unus mihi sufficit Pharius puer, ut scis, amabilis, sed mutabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 4:2)
si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:6)
Nemo illam amabilem, qui non simul venerabilem diceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:6)
Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 7:2)
Erratis uos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam putatis inritamentum spem corrumpendi, quam faciem quamuis amabilem et uenustam.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 3:5)
et dixit illam amabilem sententiam:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION