라틴어 문장 검색

Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
Praetores duo, quattuor tribuni, Septem causidici, decem poetae Cuiusdam modo nuptias petebant A quodam sene.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, VIII1)
Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen, Et iacet in medio sicca puella toro.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXI1)
A sene sed postquam patruo venere trecenta, Sobrius a thermis nescit abire domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXX3)
Pro sene, sed clare, votum Maro fecit amico, Cui gravis et fervens hemitritaeos erat, Si Stygias aeger non esset missus ad umbras, Ut caderet magno victima grata Iovi.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XC1)
sed et interitus senum minus doletur, et 'magis laetos' intellegendum est, ut sit causa maior iracundiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 353)
dicimus autem et sacrificium sollemne, et aras sollemnes, ut apricum et hominem et locum, ut aprici meminisse senes Persius, contra Horatius cur apricum oderit campum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2022)
unde et in senibus tremor est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6393)
et volunt in quinto 'aeger' aptius dictum de sene, hic de iuvene 'acer' melius convenire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 8114)
vel senem se dicit agros suos recepturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 695)
memi- nisti enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 3:2)
haec enim etiam in fabulis stultissima persona est improvidorum et credulorum senum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 126:1)
sic Hortensius non cum suis aequalibus solum sed et mea cum aetate et cum tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur, si quidem et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam vigebat cum Antonio et Philippo iam sene pro Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:12)
Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc dilectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 5:1)
Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae vocant ἀποφθέγματα. Facilis igitur est distinctio ingenui et illiberalis ioci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION