라틴어 문장 검색

sed illud pressius intuendum est, utrum mensura caloris sit causa putredinis, ut ex maiore calore non fieri et ex minore ac temperato provenire dicatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:2)
Est enim in aere vis acrior, quam medici stypticam vocant, unde squamas eius adiciunt remediis quae contra perniciem putredinis advocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:2)
referes ergo haec sarcasmos est, iocus cum amaritudine, ut en agros et quam bello, Troiane, petisti Hesperiam metire iacens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5471)
nec incongrue ad amaritudinem amoris mel adhibet, ad oblivionem papaver.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4868)
nomen tamen havd leve patrum manibus hoc referes telo cecidisse camillae inrisio est amaritudinis plena:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6881)
tune etiam telis moriere dianae cum ingenti amaritudine dictum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8571)
felle veneni amaritudine veneni, suco noxio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8571)
cuium pecus ab amaritudine coepit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 121)
contra Damoetas amaritudinem amoris expertus fuerat ex amicae Amaryllidis iracun- dia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1094)
nam Marullus mimogra- phus contempsit artem ad iocum movendum et parasito dixit tu "ut Hector ab ilio numquam recedis". est autem hoc dictum per amaritudinem rusticam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 262)
amaror amaritudo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2471)
Quantum illis leporis dulcedinis amaritudinis amoris!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 5:2)
' Cui sententiae tantum bilis, tantum amaritudinis inest, ut mihi videatur ideo professus ut hoc diceret.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 2:4)
Nam dolori sublimitatem et magnificentiam ingenium, ingenio vim et amaritudinem dolor addidit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 3:1)
haec vel maxime vi amaritudine instantia, illa tractu et suavitate atque etiam dulcedine placet;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION