라틴어 문장 검색

Per anfractus deinde obscurissimos egressus in hunc locum me perduxit prolatoque peculio coepit rogare stuprum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 8:4)
Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:10)
quid iuvat ambages praeceptaque parva movere, cum minimo custos munere possit emi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 136:2)
adnuit oranti, sed verum ambage remota abdidit et dubio terruit ore virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권194)
"obscurae sortis patres ambagibus errant, quaeve parens absit, quove petenda loco."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권179)
Numa visa revolvit et secum ambages caecaque iussa refert, expedit errantem nemori gratissima coniunx et dixit
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권458)
somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti, tradere quam nolint et iubeantur opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권246)
Illius ambages imitatus in Ibide dicar Oblitus moris iudiciique mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 3:7)
Ut qui tecta novi formam celantia monstri Ut quorum Aeacides misit violentus in altum Corpora cum senis altera sena rogum . Ut quos , obscuri victos ambagibus oris , Legimus infandae Sphinga dedisse neci :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 17:10)
"Praebuimus longis" Pentheus "ambagibus aures" inquit "ut ira mora vires absumere posset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 60:1)
Sic haec Iunone locuta, Tisiphone, canos ut erat turbata capillos, movit et obstantes reiecit ab ore colubras atque ita "non longis opus est ambagibus" inquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 43:5)
Neu longa ambage morer vos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:14)
Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis ponit opus turbatque notas et lumina flexu ducit in errorem variarum ambage viarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:3)
"O positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quidquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei vincirem guttura monstri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:4)
Hunc dea praevitiat portentificisque venenis inquinat, hic pressos latices radice nocenti spargit et obscurum verborum ambage novorum ter noviens carmen magico demurmurat ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION