라틴어 문장 검색

Non terra, non caelum, non totus hic rerum omnium contextus, quamvis deo agente ducatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 12:3)
Adice nunc quod, si hoc intellexit Zenon et nos intellegere voluit, ambiguitate verbi quaesiit locum fraudi, quod faciendum non est, ubi veritas quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:7)
Id, de quo quaerebas, veniebat in contextum operis mei.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 1:6)
Hunc illorum adfectum cum videris, urge, hoc preme, hoc onera relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:3)
subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina labantur, contextusque velocitatis citatissimae in tot saecula promissas vices in medio itinere destituat, et, quae nunc alternis eunt redeuntque opportunis libramentis mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta varietate solvantur atque eant in unum omnia ;
(세네카, 행복론, Liber VI 103:4)
Claudius is fuit, Caudex ob hoc ipsum appellatus, quia plurium tabularum contextus caudex apud antiquos vocatur, unde publicae tabulae codices dicuntur et naves nunc quoque ex antiqua consuetu- dine, quae commeatus per Tiberim subvehunt, codicariae vocantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 77:2)
tam diu ab isto periculo aberit hic populus, quam diu sciet ferre frenos, quos si quando abruperit vel aliquo casu discussos reponi sibi passus non erit, haec unitas et hic maximi imperii contextus in partes multas dissiliet, idemque huic urbi finis dominandi erit, qui parendi fuerit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 22:2)
Tot saecula, tot aetatium contextum, seriem, quicquid annorum est, licet visere ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 158:2)
Hoc commodius in contextu operis redderetur, cum praeesse universis providentiam probaremus et interesse nobis deum ;
(세네카, De Providentia, book 1 2:2)
sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et, quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:1)
In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 10:1)
ibi adhortantem eum pro contione milites, immemorem ambiguitatis verbi, ominatum ferunt se eo die Letum capturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 205:1)
qui enim antiquas membranas tractare solitus est, ipsum orationis contextum quem exhibent ad artis criticae leges exigit, utpote quum contextus ipse adminicula suppeditet quibus decerni possit qui loci genuini sint, qui non sint.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.105)

SEARCH

MENU NAVIGATION