라틴어 문장 검색

Consedit genitor tum deorum maximus Quassatque fulmen:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.14)
Atque haec feci, cum septem amicis meis aut occisis aut relegatis, occisis Senecione Rustico Helvidio, relegatis Maurico Gratilla Arria Fannia, tot circa me iactis fulminibus quasi ambustus mihi quoque impendere idem exitium certis quibusdam notis augurarer.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 3:1)
iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:2)
Iam quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinae metus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 6:2)
Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)
quassanda est ista Pelias hasta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:508)
Inferiusque suis fraternos currere Luna admiratur equos, ambustaque nubila fumant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:6)
sorbent avidae praecordia flammae, caeruleusque fluit toto de corpore sudor, ambustique sonant nervi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:2)
Quo simul ac casias et nardi lenis aristas quassaque cum fulva substravit cinnama murra, se super imponit finitque in odoribus aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:6)
- solvere quassatae parcite membra ratis, neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 22)
cum coepit quassata domus subsidere, partes in proclinatas omne recumbit onus, cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, inque suo cladem pondere tracta ruunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 138)
quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est, quod superest, tutum per mare navis eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 510)
quid inane caput, non credule, quassas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3187)
nectar de liquido vertice fervidum guttatim lacrimis stillat olentibus, ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae6)
nunc consumit edax segetem rubigo maligni aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2338)

SEARCH

MENU NAVIGATION