라틴어 문장 검색

Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint, bona appellare nec fraudare suo vetere nomine neque iam aliquod potius novum exquirere, virtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 121:6)
Harum rerum duarum splendor omnis, amplitudo, addo etiam utilitatem, in posteriore est, causa autem et ratio efficiens magnos viros in priore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 88:1)
In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est, sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum, fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem publicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 92:2)
nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis adepti sumus nostro quidem anno, quod contigit eorum nemini, quos modo nominavi, sane exiguus sumptus aedilitatis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:5)
nam Crassus heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit breviter in artis distributione idem, quod Graeci plerique posuerunt, neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis diceretur, ostendit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 41:2)
"si maiestas est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui exercitum hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id fecisset, populi Romani potestati tradidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 164:2)
Nam quam diu Crassi fuit ambitionis labore vita districta, tam diu privatis magis officiis et ingeni laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei publicae dignitate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 7:2)
Tum Crassus 'non in hac' inquit 'una, Catule, re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione magnitudines sunt artium deminutae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 132:1)
deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel ante vel postquam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:7)
ut distributiones, ut genera partium generumve partes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 3:6)
Nam aut temporum servantur gradus aut generum distributiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:3)
C. Teneo istam distributionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 3:6)
C. Cognita igitur omni distributione propositorum causarum nobis genera et praecepta restant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 1:5)
Caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 65:4)
caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 65:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION