라틴어 문장 검색

illic enim et grammatica dividit et oratoria declamat et arithmetica numerat et geometrica metitur et musica ponderat et dia- lectica disputat et astrologia 1 praenoscit et architectonica struit et metrica modulatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 1:3)
fessus igitur malis praeteritis instantibusque consilio propinquorum adhibito cum visa atque audita et obversatum totiens somno , minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad consules lectica defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 395:2)
T. Latinius, vir de plebe, cum in visu admonitus ut de quibusdam religionibus ad senatum perferret id neglexisset, amisso filio pedibus debilis factus, postquam delatus ad senatum lectica eadem illa indicaverat, usu pedum recepto domum reversus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha24)
ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae agitationem prae gravitate volnerum patiens, Romam litteras de morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 439:1)
cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum legatio ipso introitu movit, quod Micythion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 80:1)
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam puellam proiectam ex angiportu sustuli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 24)
Per angiportum rursum te ad me recipito illac per hortum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 511)
Moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiportum ad caeli regionem directiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장1)
Ubi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 6:6)
nam erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION