라틴어 문장 검색

est enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili superstitione obligemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 11:3)
anile sane et plenum superstitionis fati nomen ipsum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 26:6)
quam multi vero, qui contemnant eamque superstitionem imbecilli animi atque anilis putent!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 185:2)
tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 18:7)
Pellantur ergo istae ineptiae paene aniles, ante tempus mori miserum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:1)
Quibus blanditiis impetraverat miles, ut matrona vellet vivere, isdem etiam pudicitiam eius aggressus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:2)
Omnia me oscula vulnerabant, omnes blanditiae, quascunque mulier libidinosa fingebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:7)
Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit . . . Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi, quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:14)
Habent insidias hominis blanditiae mali:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis parturiens.1)
Proinde aut rumpe iam moras aut cave ne eosdem istos libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non possunt, convicio scazontes extorqueant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 2:2)
Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 2:1)
His ego lectis 'cur post haec' inquam 'nostros celamus amores nullumque in medium timidi damus atque fatemur Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces blanditias et furta novas addentia flammas?'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 7:1)
Blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque, Adsidue partes turba secuta tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 227)
Blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 447)
Hanc ego nocturnas versam volitare per umbras Suspicor et pluma corpus anile tegi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 810)

SEARCH

MENU NAVIGATION