라틴어 문장 검색

desiderauit enim nonnumquam, ne de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem, cum ille ex leui frigoris suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur, Mytilenas se relictis omnibus contulisset, [et] hic secretum de comperta Murenae coniuratione uxori Terentiae prodidisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 3:2)
Nam quanti vel qualis ego, ut ad enarrandum michi de sospitate consortis et sua, utinam diuturna!
(단테 알리기에리, Epistolae 61:3)
"Quare tu enarras iustitias meas?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:14)
Nunc ad res gestas Christi anno millesimo septingentesimo septuagesimo octavo enarrandas nosmetipsos accingamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.39)
Rerum Americanarum scriptores gestarum, sub hoc tempus, foedus cum Gallorum Rege, Ludovico decimo sexto, ictum, enarrabunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.49)
In hoc ultimo capite facta quaedam fusius enarrantur, quae non omnino, aut saltem levissime, in Washingtonii vita tractata sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.1)
FACTA nonnulla, quae carptim breviterque in Washingtonii vita perstrinximus, hoc capite plenius fusiusque enarrabuntur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.2)
quocirca ad ea maxime, quae nemini aut admodum paucis sunt cognita, enarranda fusius nosmet accingamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.8)
Pauca, de Laurente, enarranda veniunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.109)
Si ueteres ita miratur laudatque poetasut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat;
(호라티우스의 두번째 편지, 128)
Non est detrahere nuptiis, cum illis virginitas antefertur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:3)
Nec mihi vitio vertas, si res quas ex lectione varia mutuabor ipsis saepe verbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 4:1)
et boni consulas oportet, si notitiam vetustatis modo nostris non obscure modo ipsis antiquorum fideliter verbis recognoscas, prout quaeque se vel enarranda vel transferenda suggesserint.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 4:2)
Nam in medium curiae progressus, quid ipsi mater audire institisset, quid matri ipse simulasset, sicuti fuerat, enarrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 24:1)
Nam occultas et manantes ex meri veri fonte rationes ne in ipsis quidem sacris enarrari permittitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION