라틴어 문장 검색

is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 575:1)
novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et capere onera possent, curantes, raptim quibus se suaque transveherent, faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 262:2)
itaque Scipio, postquam eo ventum est, contra quam in navali certamine solet, rostratis quae praesidio aliis esse poterant in postremam aciem receptis prope , onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines possent, malis antemnisque de nave in navem traiectis ac validis funibus velut uno inter se vinculo inligatis conprendit, tabulasque superinstravit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 113:1)
veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, ut umbraclum - media aestas forte erat - cenantibus in litore fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 573:1)
fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 102:1)
medium spatium torrentis alibi aliter cavati paulo plus quam mille passus patebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 447:2)
ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti, imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum, ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 112)
uti sunt porticus Pompeianae, itemque Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum et exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themistocles columnis lapideis dispositis navium malis et antemnis e spoliis Persicis pertexit (ideo autem etiam incensum Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit);
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장2)
eiusque vela cum sunt per altitudinem mediam mali pendentia, non potest habere navis celerem cursum, cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt, tunc vehementiore progreditur impetu, quod non proxime calcem mali, quod est loco centri, sed in summo longius et ab eo progressa recipiunt in se vela ventum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION