라틴어 문장 검색

non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 93:2)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)
iam neminem antepones Catoni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 4:10)
sed est mos hominum, ut nolint eundem pluribus rebus excellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:1)
at Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, sed neque tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus anteponendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 3:6)
et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem - meis enim illas antepono - , sed a plerisque legi sunt desitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:5)
huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:1)
Etiamne Q. Scaevolae Servium nostrum anteponis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:4)
cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 4:1)
Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 4:5)
sed tamen alius in alia excellebat magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 1:7)
Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari et quo loco locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat autem actione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 2:1)
Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non, sed triumphis multorum antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 1:4)
et quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant, excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 1:2)
duo tum excellebant oratores qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION