라틴어 문장 검색

nam Tithonus frater Laomedontis fuit, quem proeliantem Aurora dilexit et rapuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 483)
quinto autem anno exeunte, cum esset spes ex illo somnio in Cyprum illum ex Sicilia esse rediturum, proeliantem eum ad Syracusas occidisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 78:7)
quinto autem anno exeunte, cum esset spes ex illo somnio in Cyprum ilium ex Sicilia esse rediturum, proeliantem eum ad Syracusas occidisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 78:7)
quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium factum sit, et simul vis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 2:1)
respondebo tibi ὕστερον πρότερον, *̔ομηρικῶσ. ego enim quam diu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursusque maxima cum mea laude fierent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 2:2)
Consternati nos insolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:13)
Idem ego ex altera parte feci et intorto circa brachium pallio composui ad proeliandum gradum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:4)
Interim coctores insulariique mulcant exclusum et alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:12)
hic proeliante exercitu, pansis in altum bracchiis, sublimis Amalec premit, crucis quod instar tunc fuit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae49)
nisi vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 103:4)
cultu vero atque ornatu se quoque commendat ipse qui dicit et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo, sed etiam fulgentibus armis proeliatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 66:3)
namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu proeliatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:1)
et ut vox vehementior ac magis varia est, sic quoque habet actum quendam velut proeliantem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 292:3)
Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)
Cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION