라틴어 문장 검색

nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 450:1)
omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 453:1)
tribus omnes praeter Polliam antiquarunt legem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 531:1)
consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere victor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 60:1)
hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 159:3)
decemviros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum plebeios videmus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 91:1)
Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum iniit vocato senatu, ab dis orsus cum edocuisset patres plus neglegentia caerimoniarum auspiciorumque quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse, quaeque piacula irae deum essent ipsos deos consulendos esse, pervicit ut, quod non ferme decernitur, nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 109:1)
vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 184:3)
hanc tribuni orationem ita obruit Marcellus commemoratione rerum suarum ut non rogatio de imperio eius abrogando antiquaretur, sed postero die consulem eum ingenti consensu centuriae omnes crearent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 335:1)
vidimus enim cum quanta caerimonia non vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 247:1)
rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 52:1)
at non antiques Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent quo opulentius haberent imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 432:1)
proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 36:1)
imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quae de triumpho eius ferretur, ulciscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 426:1)
si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 432:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION