라틴어 문장 검색

mundi principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutnus ut nos adfectus petere auxilium et praestare iuberet, dispersos trahere in populum, migrare vetusto de nemore et proavis habitatas linquere silvas, aedificare domos, laribus coniungere nostris tectum aliud, tutos vicino limine somnos ut collata daret fiducia, protegere armis lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, communi dare signa tuba, defendier isdem turribus atque una portarum clave teneri.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV55)
Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 9:1)
Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior Pyrrhus, qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis mari terra, viris equis armis, addito insuper ferarum terrore veniebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 6:2)
Quidam Medeam putant, quod in aedem eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque medicinas, et quod templum eius virum introire non liceat propter iniuriam quam ab ingrato viro Iasone perpessa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 26:1)
Quapropter universi pecoris antistes et vere pastor agnoscitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 45:3)
merito boni consilii solem antistitem crediderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 17:3)
Eidem Aegypto adiacens civitas, quae conditorem Alexandrum Macedonem gloriatur, Sarapin atque Isin cultu paene attonitae venerationis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:1)
sed conditor artis Finxerit ista Tages.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:69)
Iussus sedes laxare verendas Antistes, pavidamque deis immittere vatem, Castalios circum latices nemorumque recessus Phemonoen errore vagam curisque vacantem Corripuit, cogitque fores irrumpere templi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:25)
Hic pius antistes sophiae sua dona ministrat, Hic te ture vocat, fidus et ipse Iovi.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIV4)
sed de origine et conditore urbis diversa a diversis traduntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27325)
Naevius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27332)
miratur portas strepitumque e. s. v. quidam hoc 'portas et vias magalia quondam miratur' non simpliciter dictum volunt, quoniam prudentes Etruscae disciplinae aiunt apud conditores Etruscarum urbium non putatas iustas urbes, in quibus non tres portae essent dedicatae et tot viae et tot templa, Iovis Iunonis Minervae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4221)
nam his temporibus, quibus Caesar occidi habuit, Capuae iuvencae aeneae dicitur inscriptum fuisse, isdem temporibus unum de genere conditoris periturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 358)
quod antistites caesi, quod tolleretur, quod cruentis manibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1673)

SEARCH

MENU NAVIGATION