라틴어 문장 검색

Quin potius, si rei condicio pateretur, sub uno litterulae apice nomine indiviso concluderem vestris quoque ita me litteris pro vocantibus, ut et in uno tres et in tribus unum putarem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:2)
Iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris stridebat deformis hiems praedamque recentem servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster, utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper, ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV21)
iam deficientibus Austris spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo atque novercali sedes praelata Lavino conspicitur sublimis apex, cui candida nomen scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen, et numquam visis triginta clara mamillis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII21)
sed omnes illius cardinis populos, Breunos, Vcennos atque Vindelicos, per privignum suum Claudium Drusum pacavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM NORICUM 1:2)
Ecce levis summo de vertice visus Iuli Fundere lumen apex, et paulo post:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:2)
Ardet apex capiti, cristique ac vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:1)
Ardet apex capiti, cristisque ac vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aereus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 35:5)
Apicem tamen incita summum Hasta tulit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 53:1)
Tunc cardine tellus Subsedit, veteremque, iugis nutantibus, Alpes Discussere nivem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:18)
Attollensque apicem generoso vertice Flamen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:44)
Hic, ubi iam Zephyri fines et summus Olympi Cardo tenet Tethyn, vetitae transcurrere, densos Involvere globos;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:40)
qua sunt longissima regna, Cardine ab occiduo vicinus Gadibus Atlas Terminat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:60)
Hesperio tantum, quantum submotus Eoo Cardine, Parnasus gemino petit aethera colle, Mons Phoebo Bromioque sacer cui numine mixto Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:1)
Hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen, Humanam feriens animam sonat, oraque vatis Solvit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam Undat apex:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:10)
Magnus, nisi vincitis, exsul, Ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata Deprecor, ac turpes extremi cardinis annos, Ne discam servire senex.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION