라틴어 문장 검색

Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:5)
Verum ad angulos duos lateris transversi in solario secundo accommodentur et ornentur duo splendida et delicata conclavia (cabinettos moderni vocant) pavimento nitente, aulaeis sumptuosis instructa, vitro crystallino fenestrata, cum cupola elegante in medio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:12)
" Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me! ".
(불가타 성경, 집회서, 29장33)
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.
(불가타 성경, 호세아서, 2장15)
et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastophoria et imposuerunt eis ianuas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장57)
templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장16)
Ut terram roseis floribus ornet,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 19:1)
Et claris auidos ornet honoribus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 11:1)
Quam uero late patet uester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:13)
Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisque compluribus se recepit L militibus amissis, paucis sauciis in castra, ac statim ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosque LXIIII ornatos armatosque cum turribus ornamentisque capit, captos ante oppidum instructos constituit.
(카이사르, 아프리카 전기 86:1)
Hoc accedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:7)
At fortuna, quae plerumque eos quos plurimis beneficiis ornavit ad duriorem casum reservat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem prosequebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:6)
Complentur equitum III milia maximisque ornantur impensis:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:5)
ornatur Fortuna viro.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:210)
felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:123)

SEARCH

MENU NAVIGATION