라틴어 문장 검색

eductosque pares silvestri ex ubere reges, ordiar et caeso moenia firma Remo, celsaque Romanis decerpta palatia tauris, crescet et ingenium sub tua iussa meum;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 930)
hic ego te - nam Sicanii non mitius halat aura croci, dites nec si tibi rara Sabaei cinnama, odoratas nec Arabs decerpsit aristas - inferiis cumulande sacris, te carmine plango Pierio;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum16)
"nulla ex te gaudia matri, illa tuos questus lacrimososque impia risus audiit et vocis decerpsit murmura primae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권51)
De cuius scriptis aliqua decerpere, ac nostrae huic historiae inserere commodum fore legentibus reor.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 2:5)
et ex Campania nuntiata erant, Capuae duas aedes, Fortunae et Martis, et sepulcra aliquot de caelo tacta, Cumis - adeo minimis etiam rebus prava religio inserit deos - mures in aede Iovis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 358:1)
quae tamen cotidie nisi decerpantur, arisi decerpantur, arescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 245:2)
atque apio apud antiquos in agone erat species coronae de apio, sed in Nemeaeo agone, qui in honorem Archemori institutus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 681)
apii semen, narcissi radix, omphacium alcyonium, oleum ex amaris nucibus, alium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 6장4)
[apii semen], narcissi radix, [omphacium], alcyonium, [oleum ex amaris nucibus], alium, mel crudum, uinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uua taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, ueratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION