라틴어 문장 검색

Dies autem postriduanos ad omnia maiores nostri cavendos putarunt, quos etiam atros velut infausta appellatione damnarunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 21:1)
Hoc equidem mecum multum ac frequenter agitavi, quid sit quod solem modo Apollinem modo Liberum modo sub aliarum appellationum varietate veneremur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 1:2)
Nam quia sermo interpretatur cogitationes latentes, Ἑρμῆς ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν propria appellatione vocitatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 5:3)
Et hinc natae sunt appellationes deorum sicut ceterorum qui ad solem certa et archana ratione referuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 6:2)
Πατρὸς ἔχοντα νόον καὶ ἐπίφρονα βουλήν· unde nos quoque Ianum patrem vocamus, solem sub hac appellatione venerantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 42:2)
Sub hac ergo appellatione caelestis itineris sol, cum confecisset suum cursum, draconem confecisse dicebatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 59:3)
De Pythii cognomine sufficere ista potuissent, ni haec quoque ratio eiusdem appellationis ingereret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 61:1)
unde et Romani solem sub nomine et specie Iani Didymaei Apollinis appellatione venerantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 64:3)
absolute tamen hoc argumentis liquidioribus astruetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 7:2)
certe Romani utrumque patris appellatione venerantur, alterum Liberum patrem, alterum Marspitrem, id est Martem patrem, cognominantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 3:2)
immo post multos atque postremus ille hac appellatione dignatus est honoratusque hoc nomine, quia nimia fortitudine meruit nomen dei virtutem regentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 6:4)
Nam physici terrae superius hemisphaerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:2)
Iovis appellatione solem intellegi Cornificius scribit, cui unda oceani velut dapes ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:1)
His enim verbis magnum in caelo ducem solem vult sub appellatione Iovis intellegi, alato curru velocitatem sideris monstrans.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 5:3)
Nomen autem daemonum cum deorum appellatione coniungit, aut quia di sunt δαήμονες, id est scientes futuri, aut, ut Posidonius scribit in libris quibus titulus est περὶ ἡρώων καὶ δαιμόνων, quia ex aetheria substantia parta atque divisa qualitas illis est, sive ἀπὸ τοῦ δαιομένου, id est καιομέου, seu ἀπὸ τοῦ δαιομένου, hoc est μεριζομένου.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION