라틴어 문장 검색

Adventans itaque rex cum per optimates suos propius admissos, pacatiore colloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem integrum dedit, et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto vexillum, circumvaditur civitas a quibusdam vehentibus scalas, aliis componentibus machinas, plerisque obiectu vinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta parietum quaerentibus subvertenda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 3:1)
Hac institutus prudentia Pythagoras colens secretius deos, quicquid dixit aut voluit auctoritatem esse instituit ratam, et femur suum aureum apud Olympiam saepe monstrabat, et cum aquila colloquens subinde visebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 20:1)
Postera die quam haec acta erant, perfertur ad imperatorem, cibos per otium capientem, nuntius gravis, Surenam Persicum ducem, procursatorum partis nostrae tres turmas inopinum aggressum paucissimos trucidasse, inter quos strato tribuno, unum rapuisse vexillum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 1:1)
Quod cum acri metu territi duces, concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, et cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae assiduis iactibus, cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator, signum sibi datum nostros quod margines iam tenerent (ut mandatum est), erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 5:1)
Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam sententiam universos, consiliique eius viam secuti, qui paulo ante flagrantissimis vocibus aliud postulabant, circumsaeptum et vexillis, agminibusque diversorum ordinum ambitiose stipatum, iamque terribilem, duxerunt in regiam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 11:1)
Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem, stipatumque de more, consentientes in unum, reduxerunt ad castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 17:1)
Qua succensus alacritate, Valens castra promovit ad Phrygiam et prope Nacoliam collatis manibus partium, dum in ancipiti articulo proelium versaretur, Agilo rem excursu prodidit repentino, eumque secuti complures, iam pila quatientes et gladios, ad imperatorem transeunt cum vexillis, scuta perversa gestantes, quod defectionis signum est apertissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 7:1)
Post cuius interitum, Erulorum Batavorumque vexillum direptum, quod insultando tripudiantes barbari crebro sublatum altius ostendebant, post certamina receptum est magna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 6:1)
Signo itaque per bucinas dato, cum pede collato res agi coepisset, saeva vexillorum splendentium facie territi, stetere Germani.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 6:1)
in pulchra facinora procursabit, signis militaribus et aquilis adhaesurus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 9:4)
Qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, ni se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi, unum spirantibus animis, montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium, absque septentrionali latere (unde facilem habet devexitatem et mollem). Signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 9:1)
Qui ducens militem rei sufficientem, cum venisset ad loca, discriminatis ordinibus, superbos barbaros ante colluctationem adeo terruit et turbavit, ut nec controversas opponerent manus, sed signorum aquilarumque fulgore praestricti, venialem poscerent pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 3:1)
Haec ubi fama rumorum nutrix maligna dispersit, urebatur dimicandi studio Theruingorum natio omnis, et inter metuenda multa periculorumque praevia maximorum, vexillis de more sublatis, auditisque triste sonantibus classicis, iam turmae praedatoriae concursabant, pilando villas et incendendo, vastisque cladibus quicquid inveniri poterat permiscentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 8:1)
Comperta enim fatorum sorte per Thracias, Gothos antea susceptos, dispersosque per varias civitates et castra, datis tectioribus litteris ad eorum rectores, Romanos omnes (quod his temporibus raro contingit), universos tamquam vexillo erecto, uno eodemque die mandavit occidi, exspectatione promissi stipendii securos, ad suburbana productos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 8:2)
claves etiam confessionis sancti Petri et vexillum Romanae urbis eidem direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION