라틴어 문장 검색

ergo piris mensas silvestribus inplet arator Poenus et evulsas Siculus depascitur herbas, iamque Remi populo quernas Sardinia glandes subpeditat, iam coma cibus lapidosa Quintum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2328)
nunc consumit edax segetem rubigo maligni aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2338)
In summo custos Tarpeiae Manlius arcis stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:8)
Ac velut effusa siquando grandine nimbi praecipitant, omnis campis diffugit arator omnis et agricola et tuta latet arce viator, aut amnis ripis aut alti fornice saxi, dum pluit in terris, ut possint sole reducto exercere diem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:6)
in medio duo signa, Conon, et - quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON27)
robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.22)
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:16)
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:15)
at si luxuria foliorum exuberat umbra, nequiquam pinguis palea teret area culmos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:6)
durum procudit arator vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:3)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
ita turbine nigro ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:4)
aut unde iratus silvam devexit arator et nemora evertit multos ignava per annos antiquasque domos avium cum stirpibus imis eruit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:13)
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:20)
It tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, atque opere in medio defixa relinquit aratra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION