라틴어 문장 검색

"Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:12)
" Unde et apostolus Jacobus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:33)
Quales et Apostolus praevidens, Erunt, inquit, homines seipsos amantes (II Tim. III, 2), hoc est, in se potius quam in Deo sui amoris finem constituentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:23)
Quod diligenter Apostolus attendens, in I ad Corinthios Epistola dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:41)
Unde Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:9)
Unde juxta Apostolum, cum nunc tria manere dicantur, fides scilicet, spes, charitas (I Cor. XIII, 13), sola charitas nunquam excidit (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:15)
Cum Apostolus dicat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:23)
" Idem in libro De verbo Domini, et quibusdam sententiis Pauli Apostoli, sermone octogesimo:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:64)
Ergo charitas perfecta erit, sicut ait Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:71)
Fides autem Catholica partim circa ipsam divinitatis naturam, partim circa divina beneficia et quascunque Dei necessarias dispensationes vel ordinationes consistit, quae nobis diligenter apostolorum vel sanctorum Patrum symbolis expressa sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:6)
Vir quippe juxta Apostolum, imago Dei est, non mulier (I Cor. XI, 7).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:18)
Bene et eum a serpente non esse seductum, cum seduceretur mulier, testatur Apostolus (I Tim. II, 14), qui tamen amore mulieris gustatum ei fructum porrigentis, cum eam contristare nollet, in transgressionem prorumpit, amplius de misericordia Dei quam oporteret praesumens, quem ad ignoscendum facilem existimabat, pro tam levi quae ei videbatur, offensa;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:23)
Unde Maximus episcopus in expositione symboli quod dicitur apostolorum, quae legitur in quinta Quadragesimae Dominica his verbis insinuat [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:3)
Sed et cum ait Apostolus Christum surrexisse a mortuis per gloriam Dei Patris (Rom. VI, 4), id est per virtutem divinae potentiae, vel Patrem eum a mortuis suscitasse, et vivificaturum esse corpora nostra, vel ab eo Filium, vel Spiritum sanctum missum esse, vel ei Filium obedisse, quasi proprie vel specialiter Patri tribuit, quae ad potentiam pertinere videntur, ut ex his quoque insinuetur maxime ad personam Patris, juxta ejus, ut dictum est, proprietatem, ea quae potentiae sunt ascribenda esse, sicut Filio ea quae ad animi rationem vel sapientiam pertinent, sicut est judicare quod discretionis est. Unde scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:13)
Christum autem Dei sapientiam et Dei virtutem Apostolus nominat (I Cor. I, 24).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION